- ZETHES
- ZETHESBoreaefilius, ex Orithyia, et frater Calais. Hi duo fratres ex Argonautarum numero extierunt, et quoniam alati fuerunt, ad pellendas Harpyias missis sunt, quas usque ad Strophades insulas sunt in secuti. Hi ab Hercule in Teno interfecti, quod Argonautis Herculem quaesituris obstiterunt. Sunt autem ibi, in eorum sepulchro, duae erectae columnae. Alia ab aliis necis causa affertur. Alnesidemus, quod Herculem hospitiô exceptum occidere voluerint. Stesimbrotus, quod in contentionem cum Hercule venerint, de datis muneribus comitius, ab Iasone. Nicander quod Herculem diversantem, in Coeo insula, Boreas eorum Pater tempestate deiecerit. Sunt qui per Calaim et Zethem Boreae filios Septentrionales Scythas accipiant, qui se Argonautis adiunxerunt, quique ob velocitatem alati dicuntur. Apoll. l. 1.Ζήτης αὖ Κάλαίς τε Βορήϊος ἧεςἵκοντο,Οὕς ποτ᾿ Ε᾿ρεχθηῒς Βορέῃ τέκενΩ᾿ρειθεύα.Propertius, l. 1. El. 20. v. 26.——— Aquilonia prolesHunc super et Zethes, hunc super et Calais.Ovid. l. 6. Met. v. 716.Barbara dum rutilis aberat subnixa capillis,Implumes Calaisque puer, Zetesque fuêre.Apollod. l. 1. Οἱ Βορέου παῖδες Ζήτης καὶ Κάλαις ὄντες πτερωτόι. Meminit Pausan. in Lacon. et Eliac. Nic. Lloydius.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.